Rozmiar: 15909 bajtów

- 2 -

1258. Oktober. 21.

IN nomine Sancte Trinitatis et Individue Unitatis Nos Walentinus dei gratia Dux Slezie Oppauiensis et dominus Ratyboriensis etc. Recognoscimus tenore presentium Uuiversis ad quos presentes littere nostre pervenerint tam presentibus quam futuris Quod coram nobis constitutus Venerandus pater Nicolaus Abbas Claustri nostri Wladislauiensis alias in Ruda fluvio siti et constructi Ord. Cist. beate Marie Virginia suo suorumque fratrum et tocius Conventiis nomine nobis exbibuit quoddam Transsumptum prime fundationis prefati Claustri, eius tenoris ut sequitur absque omni diminutione de verbo ad verbum:
In Domine domini patris et filij et spiritus sancti ameu. Quoniam temporalia omnia labuntur cum tempore, et facta mortalium sicut ait Sapientissimus Salomon, cum suis spacijs transeunt universa, cunctaque preterita opperit oblivio, Ideo prudenti consilio inventum est, uc illa que sunt recordatione digna, per scripture diligentiam perhenni memoria commendentur. Ea propter nos Wladislaus filius Kazimiri dei gratia Dux de Oppol una cum Venerabili coniuge nostra Euffemia et filijs nostris videlicet Mescone, Kazimiro et Boleslao, Notum facimus universis Christifidelibus ad quorom visum vel auditum presens pagina poterit pervenire, Quod nos pari consilio eodemque consensu Claustro de Wlodislaw Ord. Cist. a nobis fundato super fluvium qui dicitur Ruda in honore b. Marie Et fratribus ibidem deo servientibus talem contulimus auctoritatem, Ut homines eorum liberi famulique servi et mercenarij ipsorum in omnibus villis, predijs et possessionibus, quas modo possident et quas in posterum per industriam ipsorum vel per collationem proborum virorum poterint adquirere commorantes, plenaria gaudeant libertate, Videlicet ut aliquod Castrum nullam penitus in eis habeat iurisdictionem, nec ad aliquod Castrum edificandum vel reparandum teneantur ire, nec ad aliquam expeditionem procedere compellantur, nec Pallatinus nec Castellanus vel Iudex aliquis coram se citandi vel iudicandi ipsos habeat aliquam facultatem, Sed tantum modo coram nobis et coram nostris successoribus per Camerarium portantem litteram anulo nostro vel sigillo proprio sigillatam citati de se querulautibus tenebuntur respondere. Cum vero a nobis vel nostris successoribus fuerint iudicati, si in solutionem vel penam condemnati fuerint, si in trecentis sive sex marcis vel quindecim aut septuaginta aut qualitercumque fuerit solutio estimata, totam solutionem abbas percipiet, nullo Iudice nulloque Officialj sive Zuppario exigente percipienteque aliquam portionem. Si autem aliqua persona hominem vel famulum aut mercenarium Abbatis prefati Claustri aliter citaverit quam supra scriptum est, citacio talis irrita maneat ei inanis. Preterea concedimus Iudicj quem Abbas in suis vittis, possessionibus et predijs sibi subditus decreverit iudicare, Omnem causam tam parvam quam magnam, ut furtum, rapinam vel homicidium et quicquid aliud inter suos subditos contigerit exoriri, iusto Iudicio discutere discernereque et iustificare iustum et iniustum, in solutionem vel in penam prout Ius exigit condempnare. Volumus autem ut supradictus Iudex Abbatis in Stanicia habeat Clipeum et Bacculum, ferrum et aquam, ut non sit necesse Castrum adire cum suos homines in Iudicio aliquo supradictorum iudicaverit expurgandos. Si vero contigerit inter homines es Abbatis vixam intervenire et homicidium perpetratum quod absit fuerit, hominis Abbatis qui occisus fuerit Caput, vel solutionem Capitis, nullus accipiat nisi ipse Abbas vel alius ex parte ipsius. Si autem contigerit inter homines Abbatis et homines alienos oriri litem et homicidum interesse, Iudex Abbatis et Iudex ipsorum extraneorum pariter consedebunt iudicantes, et quicquid acciderit inter eos solutionis, ea que Dux deberet accipere vel Castrum, si causam vel homicidium perpetratum iudicarent, illa dominus Abbas percipiet absque aliqua contradictione. Insuper pro spe retribucionis eterne et pro remedio animarum nostrarum necnon pro redomptione animarum antecessorum et successorum nostrorum, pie et devote conferimus supranominato claustro Quicquid Iuris habemus vel habere possumus in cunctis villis, possessionibus et predijs ipsius Monasterij, hoc est in venacione omnium ferarum, in captura castorum aut in alijs modis, ut licitum sit Monachis et hominibus eorum uti silvis, aquis et omnibus bonis que in eis sunt, prout Abbati visum fuerit expedire. Item in supradictis hereditatibus claustri sepedicti Stanicz, Strosam, preuod, powoz, poradlne, vectigal, tributum vel census indictionem, vel aliud quodcumque ordinarium aut extraordinarium servicium vel prestacionem, et si quid aliud est, quod ad nostrum convertere possemus usum vel servicium aut utilitatem aliquam, hec omnia liberaliter et benigne concedimus Abbati, ut ea convertat in usum et commodum sui monasterij ammodo et usque in sempiternum. Ut autem hec elemosina et libertas a nobis data, firma et inviolata in sua robore permaneat perpetuata, presentem paginam Sigilli nostri munimine er Sigillo Venerabilis patris nostri domini Thome Wrat. Episcopi decrevimus esse communitam et per Sedem apostolicam ex certa scientia petimus confirmarj. Si vero aliquis infrunitus et in solens hanc libertaten et donationem a nobis favorabiliter et devote collatam Claustro de Wlodislaw et fratribus ibidem deo servrentibus postmodum infringere aut violare aut minuere vel in deterius immutare in aliquo temere attemptaverit, Nobis et fratribus supradictis super hoc coram Summo Iudice in extremo respondeat Iudicio. Testes autem huius donationis sunt isti: Frater Vincencjus prior fratrum Predicatorum Ratybor, Comes Iohannes Castellanus de Mikulau, Comes Iechet de Ratybor, Comes Ruprechtus Castellanus de Tesschin, Comes Iaroslaus Succamerarius Ducis, Comes Laurencius Castellanus de Oswietczim, dominus Kolhardus Cancellarius. Acta sunt hec in Ratybor duodecimo kal. Nov. A. d. Millesimo ducentesimo quinquagesimo octavo.
Nobis humiliter supplicando, dignaremur prelatum transsumptum fundationis his litteris nostris preinsertum in omnibus punctis, clausulis et articulis ipsi Abbati prefatoque Conventui graciose innovare ac confirmare. Ad cuius diligentem instantiam humilemque supplicationem ipsum transsumptum fundationis preinsertum matura deliberatione prehabita et beue digesto fidelium nostrorum consilio, cum de veritate ipsius autentica nobis insolidum constet, in omnibus punctis, verbis, slausulis et articulis graciose acceptavimus presentibusque acceptamus, roboramus et de speciali nostra gratia confirmanus Volentes de certa nostra scientia ipsum Abbatem eiusque successores qui pro tempore Officio suo fungentur, ac ipsum Conventum hominesque: ofiiciales ac mercenarios ipsorum in omnibus gracijs, libertatibus in prefato privilegio expressis gaudere absque cuiusvis cuiuscumque etiam status persone quovis impedimento.
Exhibuerat preterea nobis hisce sub temporibus prefatus Abbas privilegia quedam Olim Illustrium ducum Wladislaj, Mesconis, Primislaj, Kazimiri, Nicolai et Ioannis, Oppoliensium, Bythomiensium, Kozlensium, Oppauiensium ac Ratyboriensium, in omnibus et per omnia sana, illesa omnique vicio et suspitione carentia, predecessorum Genitorisque nostrj charissimj Quoddamque transumptum ac litteras Providorum Prothoconsulis ac Consulum Ratyboriensium canentia super bonis, possessionibus villisque, Stanicia, super certis mansis in Pohrzebynia, necnon super bonis Bohusowicze, itemque super censum quendam Octo marcarum in villis Claustrj, in Ianikowicz, in Chwaleticz, in Kozelska Ruda, Superque una marca in Zary, poradlne dictum, hereditarie, Super vero Sex Fertonibus ibidem in Zary sub Redemptionis Titulo ratione Testamenti Olim Petri Frykacz inscriptis, redimendis Viginti Marcis numeri Polonicalis. Ac preterea super Orto libero, a nostris ducalibus censibus, laboribus et gravaminibus quibusvis exempto, in Suburbio nostro Ratyboriensi sito, Super etiam censu annuo Octo Marcarum Kottelgeldt dicto, quem Carnifices pro tempore carnificio in Civitate nostra Ratybor intendere volentes, ipsi Abbati eiusque predecessoribus ex quadam legittima vendicione Olim Generosi de Tworkow Andree solvere astricti fuerant, ac in posterum a loco Mactationis pecorum ipsi Abbati, predecessoribus ac successoribus ipsius solvere tenebuntur. Item etiam super domum et aream quam antiquitus in Civitate nostra Ratybor liberam ab omnibus Vigilijs sive Excubijs ceterisque gravaminibus, laboribus, iuribus et censibus ex parte civitatis prefate nostre possident, hoc duntaxat excluso quod ipse abbas una cum suis successoribus ipsi Prothoconsuli pro tempore existenti in Ratybor tenebuntur solvere singulis annis mediam marcam Argenti. Exhibuerat preterea nobis idem abbas quoddam Transsumptum Sub Sigillo Prothoconsulis ac Consulum Ratyboriensium super Molendino in Makau, quod iamdiu per predecessores ipsius per Conventumque prefatum est possessum ac hodie possidetur. Que privilegia prefata Omnia nobis per ipsum Abbatem ac totum Conventum prefatum ad meliorum revisionem fuerant oblata, metrice Canceliarie nostre inserenda ac confirmanda, ac prorumpente insolentia voragine que ignis ex Edibus divi Francisci, ad fidelem custodiam revisionem que Generosi Sigismundi Wyskota Wodnicei concessa et data, non parva cum iactura rerum suarum totiusque suppellectilis sue conflagrata miserabiliter dinoscuntur. Exponens nobis etiam, qualiter Privilegia super Stodol, Zwanowicze, Kozelska Ruda, Claustrali Ruda, et super Ianikowicze per predecessores suos simili infelici casu sint deperdita, una cum Originali fundationis transsumpti preinserti. Nobis humiliter supplicando, dignaremur ipsi Conventui in tam infelici casu graciosius providere. Nos igitur cupientes more predecessorum nostrorum, ipsornm bonorum operum participes fieri, et nolentes ne ipse Abbas Conventus que prefatus ex ipso casu miserando et ex ipsa sic perditione prefatorum privilegiorum aliquam questionem instantiam super bonis prefatis per quascumque habeat personas successu temporum, cum omnia paulatim in deterius ruunt, prefata Omnia privilegia ac singulariter unumquodque diligenter revisa ac in recenti memoria habentes, ipsa etiam bona, villas, possessiones que prefatas cum omnibus Iuribus, libertatibus, dominijs, silvis, Borris, Nemoribus, Agris cultis et incultis, molendinis factis et fiendis, cum area Molendini super fluvio Ruda in finibus et graniciebus Olim ville Dobra constructi construendi que, cum aquis, rivis rivulorumque decursibus, cum piscinis, Iacubus, stagnis, venationibus, aucupationibus ac cum omni Iure tam alto quam basso, mero et mixto in prefatis villis, absque omnibus gravaminibus, laboribus, angarijs, perangarijs nostris nostrorumque successorum, haredum, ducum Ratyboriensium, impositis imponendis que, quomodocumque Ipsi Abbati Conventui que suo prefato ac ipsorum successoribus qui pro tempore illinc fuerint, presentibus innovamus ac de certa nostra scientia denuo conferimus ac donamus presentibus que inscribimus Volentes omnino ipsum Abbatem ac Conventum successoresque ipsorum ipsa prefata Omnia et singula bona, villas possessiones que, Staniciam scilicet villam, Mansos liberos in Pohrzebynia, Bohusowicze, Chwaleticze, cum Censibus pretactis Poradlne dictis in Villis claustri Ianikowicze, Zwanowicze, Chwaleticze, in Kozelska ac etiam in Clanstrali Ruda, necnon in Zary, ac Ratybor super Carnificibus ipsis inscriptis venditis ac donatis, habere, possidere his uti et frui ac in perpetuum gaudere, et uumquam sempiternis temporibus a prefato Conventu claustro que alienari quovis quesito colore. Et si qui defectus in prefatis privilegija sic miserando casu deperditis conflagratis que, in ipsis que etiam bonis. super que ipsa privilegia canebant, fuerant, presentibus ipsos omnes supplemus Volentes ipsa omnia bona, villas, predia, possessiones que prefatns cum ipsorum incolis hominibus Ecclesiastice libertati subijci, et per amplius exempta esse et fore sempiternis temporibus ab omni foro Septima die Mensis Ianuarij Anno a nativitate Salvatoris Iesu cristi Millesimo quingentesimo vigesimo Presentibus Nostris fidelibus dilectis Sigismundo de Nipssicz, Friderico de Chrule, Petro Ssassowsky, Nicolao Posadowsky et Sigismundo Wyskota de Wodniky Cancellario fidele dilecto qui presentes iu commissis habens manu sua scripsit.

Ein Siegelrest hangt an einer Schnur von weissen, grünen und rothen Seidenfaden.


Codex Diplomaticus Silesiae, hrsg vom Vereine für Geschichte und Alterthum Schlesiens, Bd 2, Urkunden der Klöster Rauden und Himmelwitz, der Dominicaner und Dominicanerinnen in der Stadt Ratibor. Hrsg von dr. W. Wattenbach, Breslau 1859.



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów